M’Cheyne Bible Reading Plan
8 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.
3 Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes,
4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
9 In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra AEgypti.
10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
13 AEdificans aedificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.
14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel: omnia enim ecclesia Israel stabat.
15 Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens:
16 A die qua eduxi populum meum Israel de AEgypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
17 Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel:
18 et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
19 Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
21 Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra AEgypti.
22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israel, et expandit manus suas in caelum,
23 et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
24 Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
25 Nunc igitur Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
26 Et nunc Domine Deus Israel, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo.
27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim caelum, et caeli caelorum, te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi?
28 Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie:
29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:
30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo: et cum exaudieris, propitius eris.
31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,
32 tu exaudies in caelo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
33 Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac:
34 exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
35 Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
36 exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,
38 cuncta devotatio, et imprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
39 tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
43 tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo,
45 et exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.
46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
47 et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:
48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo:
49 exaudies in caelo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum:
50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
51 Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra AEgypti, de medio fornacis ferreae.
52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
53 Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de AEgypto, Domine Deus.
54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum.
55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna, dicens:
56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum.
57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus, et judicia quaecumque mandavit patribus nostris.
59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies:
60 ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
61 Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
62 Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino.
63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel.
64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum AEgypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.
5 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
38 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
3 Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
5 Persae, AEthiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te: et esto eis in praeceptum.
8 Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti jugiter: haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.
10 Haec dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:
11 et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro; vectes et portae non sunt eis:
12 ut diripias spolia, et invadas praedam; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies?
15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: coetus magnus, et exercitus vehemens.
16 Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!
17 Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel:
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus.
89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.