M’Cheyne Bible Reading Plan
6 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra AEgypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israel, aedificari coepit domus Domino.
2 Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
4 Fecitque in templo fenestras obliquas.
5 Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi.
7 Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur.
8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.
9 Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
10 Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:
12 Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum:
13 et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel.
14 Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam.
15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
16 AEdificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et caelaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini.
20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem.
25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
27 Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant.
28 Texit quoque cherubim auro.
29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: aedificavitque eam annis septem.
3 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6 gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
7 cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit:
10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:
12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
36 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini.
2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis:
3 propterea vaticinare, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
4 propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
5 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent:
6 idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
8 Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem.
10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te: et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:
14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
17 Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
27 Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33 Haec dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35 dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
36 Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim.
37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum: et scient quia ego Dominus.
86 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus AEthiopum, hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te.