Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 3

Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.

Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

Dabisque dono Levitas

10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei.

13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra AEgypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:

15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

16 Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus,

17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

18 Filii Gerson: Lebni et Semei.

19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

20 Filii Merari: Moholi et Musi.

21 De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica:

22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24 sub principe Eliasaph filio Lael.

25 Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,

26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.

28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:

31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii.

33 At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua:

34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.

36 Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent:

37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

38 Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.

39 Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.

42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel:

43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.

46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,

47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):

48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

50 pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii:

51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.

Psalmi 37

37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.

10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.

15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.

17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.

23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.

Canticum Canticorum 1

[Sponsa.] Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te.

[Chorus Adolescentularum.] Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

[Sponsa.] Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

[Sponsus.] Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11 [Sponsa.] Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14 [Sponsus.] Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.

15 [Sponsa.] Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

Hebraeos 1

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:

novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula:

qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.

Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.

10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?