M’Cheyne Bible Reading Plan
18 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
3 juxta consuetudinem terrae AEgypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
4 Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
5 Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18 Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus.
20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.
29 Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
22 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
2 in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;
3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam praeclarus est!
6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
1 Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
4 Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.
5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8 Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem;
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
3 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
4 suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit?
6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.
14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.