Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 6

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

convicta delicti,

reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti:

qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Praecipe Aaron et filiis ejus: Haec est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

14 Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:

16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

20 Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere:

21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiae pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

Psalmi 5-6

In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.

Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.

Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.

Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.

Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.

11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

12 Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?

Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.

11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.

Proverbia 21

21 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.

Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.

Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.

Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.

Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.

Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.

11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.

17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.

19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.

21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.

23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27 Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.

29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.

30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.

Colossenses 4

Domini, quod justum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.

Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:

orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),

ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.

In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.

Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:

quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,

cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.

10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:

11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.

12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.

13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.

14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam.

16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.

17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.

18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.