Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 34

34 Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.

Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.

Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,

qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam:

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est aemulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de AEgypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

Ioannes 13

13 Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae:

sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.

Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.

Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?

Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.

12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?

13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.

17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.

18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.

20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

21 Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.

23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?

25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?

26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae.

27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.

28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.

30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.

37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.

38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

Proverbia 10

10 Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae.

Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.

Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.

Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.

Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.

Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

Sapiens corde praecepta suscipit; stultus caeditur labiis.

Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.

11 Vena vitae os justi, et os impiorum operit iniquitatem.

12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.

14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.

15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.

16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.

17 Via vitae custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.

18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.

19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.

21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.

24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.

25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.

26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.

28 Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.

29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.

30 Justus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.

31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.

32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.

Ephesios 3

Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,

si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:

quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,

prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:

quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:

cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit:

10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:

12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.

14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,

18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:

21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.