Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 23

23 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.

Pauperis quoque non misereberis in judicio.

Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

Non declinabis in judicium pauperis.

Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium.

Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.

Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra AEgypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.

13 Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de AEgypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.

19 Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

Ioannes 2

Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.

Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.

Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,

10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:

14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.

16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.

18 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?

19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

20 Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.

23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat.

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

Iob 41

41 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?

Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.

Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?

Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.

Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.

Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.

Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.

Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.

10 De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.

11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.

12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.

13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.

14 Membra carnium ejus cohaerentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax:

18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.

19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundae.

20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.

21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.

22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23 Post eum lucebit semita: aestimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.

25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae.

II Corinthios 11

11 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me:

aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.

Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.

Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?

Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.

Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.

11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.

12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.

18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.

19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.

23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:

27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?

30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.

31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.

32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:

33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.