Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 16

16 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra AEgypti.

Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.

Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra AEgypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?

Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra AEgypti,

et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?

Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

12 Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israel nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle.

32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra AEgypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

Lucas 19

19 Et ingressus perambulabat Jericho.

Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:

et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.

Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.

Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.

10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.

11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.

14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:

23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?

34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:

37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.

39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.

40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

Iob 34

34 Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est:

Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.

Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.

Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.

Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.

Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?

Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.

12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.

13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?

14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:

17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?

18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;

19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.

20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.

24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.

26 Quasi impios percussit eos in loco videntium:

27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?

30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.

31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.

34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:

37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.

II Corinthios 4

Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:

in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.

Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:

quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:

persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:

10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.

13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:

14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.

15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

17 Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,

18 non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.