M’Cheyne Bible Reading Plan
10 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo:
2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim AEgyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.
6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium AEgyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit AEgyptus?
8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?
9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?
11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram AEgypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.
13 Et extendit Moyses virgam super terram AEgypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
14 Quae ascenderunt super universam terram AEgypti: et sederunt in cunctis finibus AEgyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.
15 Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta AEgypto.
16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus AEgypti.
20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super terram AEgypti tam densae, ut palpari queant.
22 Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra AEgypti tribus diebus.
23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.
26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.
13 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
3 Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem?
5 Non, dico vobis: sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
7 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis ejus.
20 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
34 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
28 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.
7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
9 Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes.
10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?
13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.
15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.
19 Non adaequabitur ei topazius de AEthiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque caeli latet.
22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.
23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.
25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
27 tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.
14 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat.
5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat.
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
7 Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.
10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.
13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
29 Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39 Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.