M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones AEgyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel.
5 Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia AEgyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel, nihil omnino periit.
7 Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone.
9 Sitque pulvis super omnem terram AEgypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra AEgypti.
10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra AEgypti.
12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in AEgypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
22 Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra AEgypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra AEgypti.
23 Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram AEgypti.
24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra AEgypti ex quo gens illa condita est.
25 Et percussit grando in omni terra AEgypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
12 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.
8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:
9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.
14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt?
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.
23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?
27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.
32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.
56 Hypocritae! faciem caeli et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
27 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:
17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18 AEdificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.