Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 6

Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus

qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.

Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.

Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo AEgyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.

Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo AEgyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo AEgyptiorum,

et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem AEgypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem AEgypti ut educerent filios Israel de terra AEgypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:

15 hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.

16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra AEgypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem AEgypti, ut educant filios Israel de AEgypto: iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra AEgypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem AEgypti, omnia quae ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?

Lucas 9

Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur

a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.

Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.

11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae?

19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.

20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.

21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,

22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.

24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.

27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.

30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret.

34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:

39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:

40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.

42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.

43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.

47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

49 Respondens autem Joannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.

50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?

55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.

56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.

58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.

60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.

61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.

62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Iob 23

23 Respondens autem Job, ait:

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.

Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:

ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.

Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.

Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

I Corinthios 10

10 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:

et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):

sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.

Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.

12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?

19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?

20 Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum:

21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.

22 An aemulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.

24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.

25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

26 Domini est terra, et plenitudo ejus.

27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:

29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?

30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?

31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.

32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei:

33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.