Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 45

45 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.

Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt AEgyptii, omnisque domus Pharaonis.

Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in AEgyptum.

Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AEgyptum.

Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra AEgypti.

Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae AEgypti: descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides:

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in AEgypto: festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona AEgypti, ut comedatis medullam terrae.

19 Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra AEgypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes AEgypti vestrae erunt.

21 Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:

23 tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis AEgypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex AEgypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra AEgypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

Marcus 15

15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.

Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.

Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.

Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum?

10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?

13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.

14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,

17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

18 Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum.

19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.

23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

26 Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum.

27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

28 Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.

29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,

30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.

31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.

32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

33 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.

36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:

41 et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

43 venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.

45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Iob 11

11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Longior terra mensura ejus, et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.

Romanos 15

15 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.

Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:

ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.

Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:

gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus.

11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.

12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.

15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo,

16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.

18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:

19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem:

21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.

22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.

23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis:

24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.

27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.

28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.

29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,

32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.

33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.