Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 44

44 Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?

scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.

Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.

Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?

pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?

apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?

16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?

20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.

21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.

Marcus 14

14 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?

poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:

semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.

Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum,

14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.

33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et coepit pavere et taedere.

34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.

35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.

37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?

38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.

46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.

50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.

52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.

57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:

58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.

59 Et non erat conveniens testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?

61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?

62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.

63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?

64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:

67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.

68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.

70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.

71 Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

Iob 10

10 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae.

Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?

Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?

Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?

11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?

15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16 Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:

22 terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

Romanos 14

14 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.

Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.

Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.

Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.

Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.

Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.

Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.

Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.

10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.

11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.

12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.

15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.

16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.

17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:

18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus.

20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.

21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.

22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.

23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.