Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 39

39 Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.

Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,

qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:

benedixitque Dominus domui AEgyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:

nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.

Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:

nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi:

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Marcus 9

Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.

Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.

Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.

Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.

Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?

11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?

16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:

17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.

19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.

20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:

21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.

24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.

25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.

26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.

30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.

32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?

33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.

34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:

36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:

39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Iob 5

Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.

Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.

Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.

Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.

Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:

qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;

10 qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa;

11 qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate;

12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant;

13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:

18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.

22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.

23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.

24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.

25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.

26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.

Romanos 9

Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:

quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:

neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:

id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.

Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.

10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.

15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?

20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum,

23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.

24 Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus,

25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.

27 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.

28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:

29 et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quae ex fide est.

31 Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.

32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,

33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.