M’Cheyne Bible Reading Plan
16 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,
2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
5 Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.
6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
8 dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio.
9 Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
15 Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael.
16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.
15 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
14 Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae:
20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
5 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judaeos.
2 Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
3 Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.
6 Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec:
7 cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
9 Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
10 Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud: aes alienum concedamus quod debetur nobis.
11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
12 Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quaeremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus.
15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
16 quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.
15 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud:
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.
18 Notum a saeculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:
23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34 Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.