M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
10 Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra,
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12 Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
16 et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
17 Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum,
18 et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
22 Filii Sem: AElam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
28 et Ebal, et Abimael, Saba,
29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
32 Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
9 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
7 Et surrexit, et abiit in domum suam.
8 Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.
11 Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?
15 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
34 Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.
35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
9 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananaei videlicet, et Hethaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et AEgyptiorum, et Amorrhaeorum:
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens.
4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum,
7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiae, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra:
9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Quia dereliquimus mandata tua,
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum: ut confortemini, et comedatis quae bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios vestros usque in saeculum.
13 Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
15 Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.
9 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo.
4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.
16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.
24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae.
33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine AEneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: AEnea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum: et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.