Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 8

Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.

Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.

Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.

Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.

At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,

qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.

Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.

Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 AEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.

Matthaeus 8

Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum:

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:

15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.

18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.

20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:

24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.

26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?

28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?

30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.

33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

Esdrae 8

Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.

De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus.

De filiis Secheniae, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.

De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri.

De filiis Secheniae, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri.

De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri.

De filiis Alam, Isaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri.

De filiis Saphatiae, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri.

De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri.

10 De filiis Selomith, filius Josphiae, et cum eo centum sexaginta viri.

11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri.

12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.

13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et haec nomina eorum: Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri.

14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri.

15 Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi.

16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Jojarib, et Elnathan sapientes.

17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinaeos in loco Chasphiae, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.

18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo,

19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti:

20 et de Nathinaeis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinaeos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur.

21 Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universaeque substantiae nostrae.

22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum.

23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.

24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem:

25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quae obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israel eorum qui inventi fuerant:

26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta:

27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum.

28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum:

29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.

30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.

31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.

32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.

33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitae,

34 juxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo.

35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.

36 Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.

Actus Apostolorum 8

Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.

Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.

Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.

Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.

Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum:

10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.

11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:

16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:

20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22 Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.

23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis.

25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam: haec est deserta.

27 Et surgens abiit. Et ecce vir AEthiops, eunuchus, potens Candacis reginae AEthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:

28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.

29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.

30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quae legis?

31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.

32 Locus autem Scripturae quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.

34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?

35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.

36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?

37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.

38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.

39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.

40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.