Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 25

25 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.

Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.

Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:

mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.

Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:

quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.

Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.

10 Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.

11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:

12 et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps: qui universi crepuerunt.

13 At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.

14 Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.

15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?

16 Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.

18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.

19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?

20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.

21 Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda:

22 corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.

23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.

24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.

25 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israel, quindecim annis.

26 Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israel.

27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.

28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Apocalypsis 12

12 Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:

et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.

Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,

et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.

Et factum est praelium magnum in caelo: Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus:

et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.

Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum:

14 et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.

15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.

18 Et stetit supra arenam maris.

Zacharias 8

Et factum est verbum Domini exercituum, dicens:

Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.

Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.

Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum.

Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus.

Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum.

Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis.

Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.

Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.

10 Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat: neque introeunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.

11 Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,

12 sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec.

13 Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae.

14 Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,

15 et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.

16 Haec sunt ergo verba quae facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.

17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus.

18 Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:

19 Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.

20 Haec dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis:

21 et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum: vadam etiam ego.

22 Et venient populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.

23 Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

Ioannes 11

11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.

(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.

Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;

deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.

Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?

Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:

10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.

13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:

15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.

21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:

22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.

24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:

26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?

27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.

29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;

30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.

32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.

33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,

34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.

35 Et lacrimatus est Jesus.

36 Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum.

37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?

38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.

40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.

43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.

44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.

45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.

46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.

47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?

48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,

50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,

52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

55 Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

56 Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.