M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.
2 Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,
4 necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
5 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,
14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.
23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus:
24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos AEgypti.
27 Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus.
28 Adducebantur autem ei equi de AEgypto, cunctisque regionibus.
29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei.
4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra AEgypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit.
7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
9 Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae: sed dixit: Imperet tibi Dominus.
10 Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant: quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
11 Vae illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
12 Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae,
13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.
14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra Deum peccatores impii.
16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
20 Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.
22 Et hos quidem arguite judicatos:
23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae.
2 Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus:
3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus;
5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia praeparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos.
8 Et erit: in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina;
9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
11 Ululate, habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
16 dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
23 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2 Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse.
3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.
5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.
6 Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16 Emendatum ergo illum dimittam.
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.
28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.
30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37 et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac.
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judaeorum.
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.
44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.
47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:
53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.