M’Cheyne Bible Reading Plan
7 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.
2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
3 Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem AEgypti.
9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.
11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
13 Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris:
18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israel.
19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic?
22 Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra AEgypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa haec mala.
1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae Electae.
2 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
2 Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea.
9 Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali!
10 Cogitasti confusionem domui tuae; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit.
12 Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate!
13 Numquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare.
15 Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
16 Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam.
17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
19 Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
20 Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra!
21 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:
6 Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
9 Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.
10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:
18 et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
21 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
33 Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa:
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.