Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 3-4

Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.

Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.

Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus.

Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: coenacula quoque texit auro.

10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.

11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.

13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.

14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.

15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.

16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.

17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quae a dextris erat, vocavit Jachin: et quae ad laevam, Booz.

Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.

Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.

Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:

et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.

Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.

Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.

Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.

Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.

10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:

12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.

13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.

14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:

15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.

17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.

18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.

19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:

20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:

21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.

22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.

I Ioannis 3

Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.

Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.

Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.

Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.

Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:

11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.

13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:

15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.

16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.

17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?

18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:

22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Nahum 2

Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.

Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.

Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.

In itineribus conturbati sunt; quadrigae collisae sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.

Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.

Et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis.

Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus; ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur.

Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollae.

11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat?

12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.

13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

Lucas 18

18 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.

Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.

Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:

tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:

12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.

13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.

14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?

19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.

21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.

22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.

24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!

25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?

27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis:

32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:

33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.