M’Cheyne Bible Reading Plan
5 Filii quoque Ruben primogeniti Israel. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4 Filii Joel: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10 In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
12 Joel in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan.
13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michael, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel.
18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
19 Dimicaverunt contra Agareos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
20 praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
6 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem.
11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
17 Et haec nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.
20 Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth
26 et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
28 Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.
29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae,
37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.
39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiae, filii Samaa,
40 filii Michael, filii Basaiae, filii Melchiae,
41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
45 filii Hasabiae, filii Amasiae, filii Helciae,
46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
48 Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel juxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei.
50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
54 Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum:
56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
64 Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum:
65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:
78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
10 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei:
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
4 Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.
4 Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.
6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
8 Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae; et non redistis ad me, dicit Dominus.
9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine: multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus.
10 Misi in vos mortem in via AEgypti; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus.
11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
12 Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel.
13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen ejus.
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.