M’Cheyne Bible Reading Plan
11 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas:
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
3 Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae: et averterunt mulieres cor ejus.
4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis.
9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,
10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quae mandavit ei Dominus.
11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom.
15 Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea
16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea),
17 fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur AEgyptum: erat autem Adad puer parvulus.
18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt AEgyptum ad Pharaonem regem AEgypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
21 Cumque audisset Adad in AEgypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:
25 eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel: regnavitque in Syria.
26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
27 Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:
33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:
36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
38 Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum: et tradam tibi Israel:
39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in AEgyptum ad Sesac regem AEgypti, et fuit in AEgypto usque ad mortem Salomonis.
41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.
43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
2 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo:
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus:
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21 Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.
22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt.
24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos:
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
41 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
2 Et latitudo portae decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae septem cubitorum.
4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio:
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii.
16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
18 Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino.
23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
93 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.
3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;
4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?
5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.
6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.
9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?
10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:
13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,
15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?
21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.
23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.