M’Cheyne Bible Reading Plan
19 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde:
2 et indicavit Jonathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane: et manebis clam, et absconderis.
3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:
12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret.
15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.
19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.
21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?
1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu:
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.
13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
4 [Aleph.] Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum!
2 [Beth.] Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
3 [Ghimel.] Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
4 [Daleth.] Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
5 [He.] Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
6 [Vau.] Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
7 [Zain.] Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
8 [Heth.] Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
9 [Teth.] Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
10 [Jod.] Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
11 [Caph.] Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
12 [Lamed.] Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
13 [Mem.] Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
14 [Nun.] Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
15 [Samech.] Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
16 [Phe.] Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
17 [Ain.] Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat.
18 [Sade.] Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
19 [Coph.] Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
20 [Res.] Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
21 [Sin.] Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.
22 [Thau.] Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom; discooperuit peccata tua.
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.