M’Cheyne Bible Reading Plan
18 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
3 Inierunt autem David et Jonathas foedus: diligebat enim eum quasi animam suam.
4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
5 Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
6 Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris.
7 Et praecinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo.
12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum.
16 Omnis autem Israel et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
17 Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?
19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor.
20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
22 Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis.
23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis.
24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David.
25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum praeputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
29 Et Saul magis coepit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
16 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris:
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium),
5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo.
6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
10 Salutate Apellen probum in Christo.
11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino.
13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
3 [Aleph.] Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
2 [Aleph.] Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
3 [Aleph.] Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
4 [Beth.] Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.
5 [Beth.] AEdificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
6 [Beth.] In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
7 [Ghimel.] Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.
8 [Ghimel.] Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
9 [Ghimel.] Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.
10 [Daleth.] Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
11 [Daleth.] Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.
12 [Daleth.] Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
13 [He.] Misit in renibus meis filias pharetrae suae.
14 [He.] Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
15 [He.] Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.
16 [Vau.] Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere.
17 [Vau.] Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.
18 [Vau.] Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
19 [Zain.] Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.
20 [Zain.] Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
21 [Zain.] Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.
22 [Heth.] Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
23 [Heth.] Novi diluculo, multa est fides tua.
24 [Heth.] Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.
25 [Teth.] Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
26 [Teth.] Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
27 [Teth.] Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
28 [Jod.] Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
29 [Jod.] Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
30 [Jod.] Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
31 [Caph.] Quia non repellet in sempiternum Dominus.
32 [Caph.] Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33 [Caph.] Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
34 [Lamed.] Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae.
35 [Lamed.] Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
36 [Lamed.] Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit.
37 [Mem.] Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?
38 [Mem.] Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?
39 [Mem.] Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?
40 [Nun.] Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.
41 [Nun.] Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.
42 [Nun.] Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es.
43 [Samech.] Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti.
44 [Samech.] Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
45 [Samech.] Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
46 [Phe.] Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
47 [Phe.] Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
48 [Phe.] Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.
49 [Ain.] Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
50 [Ain.] Donec respiceret et videret Dominus de caelis.
51 [Ain.] Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.
52 [Sade.] Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
53 [Sade.] Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
54 [Sade.] Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii.
55 [Coph.] Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
56 [Coph.] Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
57 [Coph.] Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.
58 [Res.] Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.
59 [Res.] Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum.
60 [Res.] Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
61 [Sin.] Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
62 [Sin.] Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
63 [Sin.] Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.
64 [Thau.] Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
65 [Thau.] Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
66 [Thau.] Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.
34 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam.