Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iudicum 11:12-40

12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?

13 Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de AEgypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.

14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:

15 Haec dicit Jephte: Non tulit Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon:

16 sed quando de AEgypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.

17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades,

18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terrae Moab.)

19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.

20 Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.

21 Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius,

22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.

23 Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram ejus?

24 nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:

25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,

26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroer et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?

27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israel, et inter filios Ammon.

28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat.

29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,

30 votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,

31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.

32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus.

33 Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.

34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.

35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.

36 Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.

37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi praesta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.

38 Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.

39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, et consuetudo servata est,

40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.

Actus Apostolorum 15

15 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.

Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.

Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.

Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?

11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.

13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.

14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:

16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud:

17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.

18 Notum a saeculo est Domino opus suum.

19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:

23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.

24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,

25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria:

29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.

34 Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.

35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.

39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.

41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.

Ieremias 24

24 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.

Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae.

Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quae comedi non possunt eo quod sint malae.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.

Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.

Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra AEgypti.

Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos.

10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.

Marcus 10

10 Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.

Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.

At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses?

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud:

ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.

Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam:

et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.

15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?

18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.

19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.

20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea.

21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.

23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!

24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!

25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?

27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et praecedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.

33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:

34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?

37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?

39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:

40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.