M’Cheyne Bible Reading Plan
11 Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare:
3 Chananaeum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Jebusaeum in montanis: Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis.
5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
6 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
8 tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
9 fecitque sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
11 Percussitque omnes animas quae ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini.
13 Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
14 Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis.
15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria ejus,
17 et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
19 Non fuit civitas quae se traderet filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israel, urbesque eorum delevit.
22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas: quievitque terra a praeliis.
144 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.
2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
5 Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
7 Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur:
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
13 Regnum tuum regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.
5 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei.
2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.
6 Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum; confortatae sunt aversiones eorum.
7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus.
12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
13 Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis.
14 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.
17 Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:
21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt.
24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.
25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
28 Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?
19 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,
2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.
10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum.
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?
17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18 Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20 Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.