M’Cheyne Bible Reading Plan
18 Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis.
3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:
4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino.
8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem.
12 Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.
18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.
19 Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.
105 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in AEgypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in AEgypto,
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:
27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis:
35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;
36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum;
43 saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae:
46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
45 Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur:
2 Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam:
3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel,
4 propter servum meum Jacob, et Israel, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me:
6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter:
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.
8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
9 Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
10 Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?
11 Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.
14 Haec dicit Dominus: Labor AEgypti, et negotiatio AEthiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator.
16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
18 Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.
21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me.
22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.
24 Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel.
15 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
5 Et post haec vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis.
7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.