Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 11

11 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caeremonias, judicia atque mandata, omni tempore.

Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,

signa et opera quae fecit in medio AEgypti Pharaoni regi, et universae terrae ejus,

omnique exercitui AEgyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem:

vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:

et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.

Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit,

ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,

multoque in ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.

10 Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra AEgypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae:

11 sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias,

12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.

13 Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:

14 dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,

15 foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.

16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:

17 iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.

18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.

19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

20 Scribes ea super postes et januas domus tuae,

21 ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae.

22 Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhaerentes ei,

23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae majores et fortiores vobis sunt.

24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.

25 Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.

26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:

27 benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis:

28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.

29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:

30 qui sunt trans Jordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est juxta vallem tendentem et intrantem procul.

31 Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.

32 Videte ergo ut impleatis caeremonias atque judicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.

Psalmi 95-96

95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;

afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;

adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.

11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;

12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

96 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae.

Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.

Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra.

Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.

Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.

Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.

Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.

10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.

11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.

12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.

Isaias 39

39 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.

Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.

Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.

Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.

Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.

Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.

Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.

Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!

Apocalypsis 9

Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.

Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei:

et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae:

et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis:

et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.

Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.

Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium: et super capita earum tamquam coronae similes auro: et facies earum tamquam facies hominum.

Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant:

et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum:

10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque:

11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.

12 Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec.

13 Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,

14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.

15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.

17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.

18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum.

19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent.

20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,

21 et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.