M’Cheyne Bible Reading Plan
15 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,
3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:
4 offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:
5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
6 et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin:
7 et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.
8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin:
10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.
11 Sic facies
12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos.
13 Tam indigenae quam peregrini
14 eodem ritu offerent sacrificia.
15 Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.
16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
17 Loquere filiis Israel, et dices ad eos:
18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen,
23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra,
24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato:
25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:
26 et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:
28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:
31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini.
34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
38 Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:
39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut essem Deus vester.
51 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
5 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
8 Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
9 In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!
12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.
18 Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!
20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28 Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
12 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
5 et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
9 Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.
12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
15 contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
17 scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19 et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.
26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.
27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.
28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29 Etenim Deus noster ignis consumens est.