Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 4

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,

a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis.

Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum

ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,

et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.

Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:

extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt:

10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.

11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,

14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.

15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis:

16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:

19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.

20 Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.

21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,

23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis.

24 Hoc est officium familiae Gersonitarum,

25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis,

26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,

27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.

28 Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,

30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii.

31 Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,

32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.

33 Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,

35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis:

36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.

37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.

38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,

39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis:

40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.

41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.

42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,

43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis:

44 et inventi sunt tria millia ducenti.

45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.

46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum,

47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,

48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.

49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.

Psalmi 38

38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.

Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.

Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

Canticum Canticorum 2

Ego flos campi, et lilium convallium.

[Sponsus.] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

[Sponsa.] Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

[Sponsa.] Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. [Sponsus.] Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 [Sponsa.] Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.

Hebraeos 2

Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.

Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:

quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.

Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.

Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.

10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.

11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.

13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.

14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:

15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.

18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.