Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Paralipomenon 26

26 Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.

Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.

Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.

Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus.

Et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.

Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniae, murumque Azoti: aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.

Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.

Appendebantque Ammonitae munera Oziae: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum AEgypti propter crebras victorias.

AEdificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.

10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturae deditus.

11 Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad praelia sub manu Jehiel scribae, Maasiaeque doctoris, et sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.

12 Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum.

13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.

14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.

15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.

16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.

17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,

18 restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.

19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.

20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.

21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terrae.

22 Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.

23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo.

Apocalypsis 13

13 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.

Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.

Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.

Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea?

Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.

Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant.

Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,

et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi.

Si quis habet aurem, audiat.

10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.

11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.

12 Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.

13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.

14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.

15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.

16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis:

17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.

18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.

Zacharias 9

Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israel.

Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.

Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.

Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur.

Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.

Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.

Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus.

Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.

Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae.

10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.

11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.

12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.

13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia: et ponam te quasi gladium fortium.

14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.

15 Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.

16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.

17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?

Ioannes 12

12 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.

Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.

Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.

Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:

11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.

12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.

19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.

22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:

28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?

35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;

38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?

39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.