M’Cheyne Bible Reading Plan
20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
23 Sit caelum, quod supra te est, aeneum: et terra, quam calcas, ferrea.
24 Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.
25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae,
26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat.
27 Percutiat te Dominus ulcere AEgypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.
28 Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis,
29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
32 Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
33 Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui.
35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustae devorabunt omnia.
39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.
40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.
41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet.
43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.
44 Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
45 Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et caeremonias, quas praecepit tibi.
46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam.
48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
50 gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli,
51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo,
55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
56 Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae carnibus,
57 et illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:
60 et convertet in te omnes afflictiones AEgypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.
61 Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:
62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore:
66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.
67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.
68 Reducet te Dominus classibus in AEgyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
55 Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
6 Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.
3 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
2 et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.