M’Cheyne Bible Reading Plan
24 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,
3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicae, sed vacabit absque culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
8 Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite.
9 Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de AEgypto.
10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:
11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
17 Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
18 Memento quod servieris in AEgypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenae, pupillo, ac viduae.
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae.
22 Memento quod et tu servieris in AEgypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
51 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: gaudium et laetitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet?
13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum.
16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
19 Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
22 Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adjicies ut bibas illum ultra.
23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
21 Et vidi caelum novum et terram novam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera.
6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis.
7 Qui vicerit, possidebit haec: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.
9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,
11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel:
13 ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres.
14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.
17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:
20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.
21 Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
25 Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.