Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 13-14

13 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum,

et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:

non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis.

Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra AEgypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.

Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae,

non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.

10 Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis:

11 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:

13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:

14 quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,

15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora.

16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius,

17 et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,

18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

14 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:

quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.

Ne comedatis quae immunda sunt.

Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,

cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum: haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas, comedite:

10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

11 Omnes aves mundas comedite.

12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum,

13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:

14 et omne corvini generis,

15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:

16 herodium ac cygnum, et ibin,

17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.

19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

20 Omne quod mundum est, comedite.

21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae.

22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,

25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:

26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:

27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.

28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.

29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.

Psalmi 99-101

99 Psalmus in confessione.

Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.

Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,

quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

100 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,

et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.

Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi; non adhaesit mihi

cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.

Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.

In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:

10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.

12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.

13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.

16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:

17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:

21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:

22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:

23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.

27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;

28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

Isaias 41

41 Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus.

Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.

Persequetur eos, transibit in pace: semita in pedibus ejus non apparebit.

Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.

Viderunt insulae, et timuerunt; extrema terrae obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt.

Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.

Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

Et tu, Israel, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei:

in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te.

10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.

12 Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.

13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te.

14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israel.

15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.

16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis.

17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel, non derelinquam eos.

18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:

20 ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.

21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.

22 Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quae ventura sunt, indicate nobis.

23 Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.

24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos.

25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.

26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.

27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.

28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.

29 Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.

Apocalypsis 11

11 Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo:

atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:

et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.

Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.

Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.

Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.

Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et AEgyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.

Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis:

10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.

11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.

12 Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube: et viderunt illos inimici eorum.

13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.

14 Vae secundum abiit: et ecce vae tertium veniet cito.

15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.

16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:

17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.

18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.

19 Et apertum est templum Dei in caelo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.