Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 10

10 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,

et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.

Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.

Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.

Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.

Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.

Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.

10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.

11 Dixitque mihi: Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

12 Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:

13 custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi?

14 En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt:

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

18 Facit judicium pupillo et viduae; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra AEgypti.

20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius.

21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.

22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in AEgyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.

Psalmi 94

94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Isaias 38

38 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.

Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,

et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.

Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:

Vade, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,

et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.

Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:

ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua.

10 Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum.

11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.

12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.

13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.

14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.

15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.

16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.

17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.

19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.

20 Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.

21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.

22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?

Apocalypsis 8

Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora.

Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datae sunt illis septem tubae.

Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.

Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.

Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.

Et septem angeli, qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent.

Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est.

Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,

et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.

10 Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum:

11 et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.

12 Et quartus angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.

13 Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.