M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Audi, Israel: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas,
2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi:
4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.
5 Neque enim propter justitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, introeunte te deletae sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex AEgypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
12 dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de AEgypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
13 Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste durae cervicis sit:
14 dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub caelo, et constituam te super gentem, quae hac major et fortior sit.
15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu,
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum:
23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis:
24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi.
25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:
26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de AEgypto in manu forti.
27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:
28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:
29 qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
93 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.
3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;
4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?
5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.
6 Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
8 Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.
9 Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?
10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:
13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,
15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?
21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.
23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.
37 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
3 et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam.
6 Et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
8 Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis.
9 Et audivit de Tharaca rege AEthiopiae, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
10 Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
11 Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari?
12 Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar?
13 Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?
14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
15 et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:
16 Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae: tu fecisti caelum et terram.
17 Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus.
21 Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem.
23 Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israel.
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
25 Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
26 Numquid non audisti quae olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret.
28 Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:
32 quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
34 In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.
36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
7 Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
3 dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel.
5 Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati:
6 ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati:
7 ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati:
8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
9 Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum:
10 et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum,
12 dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.
13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt?
14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus:
17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.