M’Cheyne Bible Reading Plan
35 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
2 Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:
4 quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.
9 Ait Dominus ad Moysen:
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
19 Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:
21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22 Quod si fortuitu, et absque odio
23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata:
25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
79 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
2 Qui regis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
6 cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
9 Vineam de AEgypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam.
10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.
11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam?
14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam:
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
19 Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
27 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
2 In die illa vinea meri cantabit ei.
3 Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio? gradiar super eam, succendam eam pariter.
5 An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.
6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est?
8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus.
9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.
10 Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
12 Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem AEgypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel.
13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra AEgypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.
5 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus: et haec vita in Filio ejus est.
12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
13 Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.