M’Cheyne Bible Reading Plan
31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum.
5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:
6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:
10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
11 Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra.
14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
15 ait: Cur feminas reservastis?
16 nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?
17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate:
18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:
19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
22 aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum,
23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:
24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
26 Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:
27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt.
30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus.
32 Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
33 boum septuaginta duo millia,
34 asinorum sexaginta millia et mille:
35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.
36 Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae:
37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque:
38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:
39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
42 ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant.
43 De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
44 et de bobus triginta sex millibus,
45 et de asinis triginta millibus quingentis,
46 et de hominibus sedecim millibus,
47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:
49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
53 Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.
54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.
76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
4 memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.
6 Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8 Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.
12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:
13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.
18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;
19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
23 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.
2 Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
5 Cum auditum fuerit in AEgypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
7 Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.
11 Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus;
12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.
13 Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
15 Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:
16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae;
18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae:
2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis:
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4 Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.