Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 30

30 Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat.

Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus:

Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.

Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:

quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.

Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:

quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.

Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.

10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,

12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.

14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.

15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.

16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.

17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.

Psalmi 74

74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Isaias 22

22 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?

Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.

Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.

Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei;

dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.

Et AElam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.

Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.

Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.

Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris,

10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.

11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.

12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci;

13 et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.

14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.

15 Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum:

16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.

17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te.

18 Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.

19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,

21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.

22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.

23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.

24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.

25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.

II Petri 3

Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:

ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris.

Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,

dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.

Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:

per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.

Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.

11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?

13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.

14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:

15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:

18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.