Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 21

21 Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam.

At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.

Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris:

locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de AEgypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,

venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.

Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth.

11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam.

12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.

13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos.

14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.

15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.

17 Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:

18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.

19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.

20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens:

22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.

23 Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.

24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.

25 Tulit ergo Israel omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.

26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon.

27 Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: aedificetur, et construatur civitas Sehon:

28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29 Vae tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon.

30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31 Habitavit itaque Israel in terra Amorrhaei.

32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.

34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon.

35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

Psalmi 60-61

60 In finem. In hymnis David.

Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae.

A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,

quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.

Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum.

Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.

Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis.

Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?

Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

61 In finem, pro Idithun. Psalmus David.

Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.

Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius.

Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.

Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea:

quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.

In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in aeternum.

10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12 Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est,

13 et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

Isaias 10:5-34

Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.

Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

Dicet enim:

Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?

10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

11 Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?

12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.

13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.

14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.

17 Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.

18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.

19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.

20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.

21 Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.

22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.

23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.

24 Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via AEgypti.

25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.

26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via AEgypti.

27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.

28 Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.

29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.

30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.

31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.

32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.

33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.

34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.

Iacobi 4

Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?

concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.

An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?

majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.

Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:

14 qui ignoratis quid erit in crastino.

15 Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.