M’Cheyne Bible Reading Plan
14 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:
3 Utinam mortui essemus in AEgypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in AEgyptum?
4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in AEgyptum.
5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.
6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel.
11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis?
12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant AEgyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
14 et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine?
17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:
18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de AEgypto usque ad locum istum.
20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.
21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.
22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in AEgypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.
28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.
33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala,
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.
41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum.
44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
50 In finem. Psalmus David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.
3 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae;
2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;
5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.
7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Vae impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
26 Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.
4 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.
2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel.
3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.
6 Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.
9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.
10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.