M’Cheyne Bible Reading Plan
16 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
2 et praecepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
3 nisi haec ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: haec enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:
13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israel, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:
19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
30 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4 Quis ascendit in caelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.
6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit;
12 generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae;
14 generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16 Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae!
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.
24 Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25 formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi;
26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;
28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
29 Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:
30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.
1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae,
2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
5 Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur:
9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
11 quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu.
15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.
17 Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
20 ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.