Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 4

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel: Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit:

si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:

et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt:

duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Psalmi 1-2

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

Proverbia 19

19 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.

Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.

Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.

Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.

Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.

Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;

qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.

Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.

10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.

11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi.

12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

14 Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.

17 Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.

20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

21 Multae cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.

22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.

23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.

24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.

27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.

28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.

29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

Colossenses 2

Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:

ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:

in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.

Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:

10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:

12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:

15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum:

17 quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.

18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,

19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?

21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:

22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum:

23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.