M’Cheyne Bible Reading Plan
40 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
4 et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6 et ante illud altare holocausti:
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
14 Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.
15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
23 locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini.
24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
30 cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
33 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.
19 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum.
3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judaeorum: et dabant ei alapas.
4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
7 Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
9 Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
11 Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
12 Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.
13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
14 Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester.
15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Caesarem.
16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha:
18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum.
20 Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine.
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere: Rex Judaeorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum.
22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Judaei ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
38 Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
16 Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.
2 Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam.
18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
22 Fons vitae eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.
23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
24 Favus mellis composita verba; dulcedo animae sanitas ossium.
25 Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31 Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur.
32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
3 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5 circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide,
10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:
11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis:
12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.