M’Cheyne Bible Reading Plan
18 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de AEgypto,
2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
3 et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
4 alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
6 Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
8 narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et AEgyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
9 Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu AEgyptiorum.
10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu AEgyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu AEgypti.
11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?
15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei:
16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus.
17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum:
20 ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
22 qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
25 Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
26 Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
27 Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
21 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:
6 Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
9 Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.
10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:
18 et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
21 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
33 Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa:
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
36 Addens quoque Eliu, haec locutus est:
2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
7 Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.
22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis.
27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.
29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
31 Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
6 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,
8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?
15 quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.