M’Cheyne Bible Reading Plan
42 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in AEgypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
2 audivi quod triticum venundetur in AEgypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in AEgypto,
4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
5 ingressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
6 Et Joseph erat princeps in terra AEgypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis.
13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
21 et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:
30 Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.
37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
12 Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes.
6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres: venite, occidamus eum: et nostra erit haereditas.
8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.
9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli:
11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
12 Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus?
15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris.
17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
18 Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:
19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?
27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.
33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium.
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.
8 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;
6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,
7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
12 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono:
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes:
11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.