Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 7

Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est:

idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:

duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.

Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.

Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.

11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis:

14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem,

15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.

19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

20 Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.

21 Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

23 Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27 Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

29 Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30 Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israel.

35 Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36 et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Psalmi 7-8

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.

Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:

nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,

et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:

Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?

13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.

14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.

17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.

Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Proverbia 22

22 Melius est nomen bonum quam divitiae multae; super argentum et aurum gratia bona.

Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.

Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.

Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita.

Arma et gladii in via perversi; custos autem animae suae longe recedit ab eis.

Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis.

Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur.

Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.

10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.

11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.

12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.

13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.

14 Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in eam.

15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.

16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.

17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,

18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:

19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.

20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:

21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:

23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.

24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:

25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.

26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:

27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo?

28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

I Thessalonicenses 1

Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.

Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,

memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:

scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:

quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti:

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.

A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.

Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,

10 et exspectare Filium ejus de caelis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.