M’Cheyne Bible Reading Plan
1 In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi: remansitque ipsa cum filiis.
4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,
8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt,
10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
12 Revertimini, filiae meae, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhaesit socrui suae:
15 cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
16 Quae respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
17 Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit.
18 Videns ergo Noemi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:
19 profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi.
20 Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?
22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
26 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere:
2 De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4 Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei:
5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
6 Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex.
8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni:
20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
21 Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
24 Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt.
25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.
28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.
29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30 Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.
36 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc:
3 si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.
4 Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri:
5 et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
6 Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.
8 Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
9 Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono: praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.
10 Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo.
11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes:
13 et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos:
15 et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.
16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
17 Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.
18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.
19 Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.
20 Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.
21 Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.
22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.
23 Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.
24 Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.
25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.
26 Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus.
27 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens:
28 Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
29 Et ad Joakim regem Juda dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum?
30 Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.
31 Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.
32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae: qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
45 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens:
2 Haec dicit Dominus Deus Israel ad te, Baruch:
3 Dixisti: Vae misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
4 Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc:
5 et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.
9 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:
16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua:
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.