Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Historical

Read the books of the Bible as they were written historically, according to the estimated date of their writing.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Actus Apostolorum 23-25

23 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.

Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus.

Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?

Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.

Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.

Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.

Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo.

Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisaei autem utraque confitentur.

Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?

10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.

11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.

12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.

13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:

14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.

15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.

16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.

17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.

18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.

19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?

20 Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:

21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.

22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.

23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,

24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.

25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)

26 Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.

27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.

28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.

29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.

30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.

31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.

32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.

33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.

34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:

35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.

24 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.

Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,

semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum:

qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,

jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.

Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.

10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:

12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:

13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt:

15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,

18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.

19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me:

20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.

25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:

26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.

25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.

Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,

postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.

Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.

Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.

Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.

Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:

Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.

Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?

10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.

11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.

12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.

13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.

14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,

15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.

16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.

18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.

19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.

20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.

21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.

22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.

23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.

24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.

25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.

26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.

27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.